라틴어 문장 검색

mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 417:2)
Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 601:1)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 185:1)
quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 239:1)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 428:2)
vixdum satis patebat iter, cum perfugae certatim ruunt per portam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 430:1)
Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 431:1)
per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 349:1)
fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una est missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 351:1)
captives et perfugas et restituant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 218:2)
ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent, quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt, ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos, quo impetrabilior pax esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 222:1)
perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 493:1)
naves longas, elephantos, perfugas, , captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 586:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION