라틴어 문장 검색

Vnde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in nouissimo perdetur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:24)
Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:32)
Ergo Nature quicquid munuscula plene Percipit aut eius modicam subterfugit artem, Inscriptum calamis picture fabula monstrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:13)
Vnius uultus, uno contenta colore Vestis in ornatum membrorum transit, eisdem Sic aptata foris quod eis inscripta putetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:1)
Vestibus hec inscripta manent, descripta resultant, Artis gramatice uirtus, natura, potestas, Ordo, materies, pars, finis, nomen et actor, Officium, species, genus, instrumenta, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:16)
A simili uariis inscribit floribus axem Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:12)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Preterea uariis stellis inscribitur aula Celi, quas uario titulauit nomine quondam Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:9)
Sed multum grauitatis habens uultumque modeste Inscribens, nullo deformans ora cachino, Talis erat risus, nullo corruptus abusu, Qualem causa, locus, tempus, persona requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:20)
Sed quoniam solius probabilitatis lubrico, non certitudinis fide hujus seriem picturationis agnovi, hanc sub silenti pace sepultam praetereo [0439A] Calcei autem, ex allutea pelle traducentes materiam, ita familiariter pedum sequebantur ideas, ut in ipsis pedibus nati, ipsisque mirabiliter viderentur inscripti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:175)
Jam mea oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:63)
Ibi fabulosis picturae commentis legebatur inscriptum, qualiter in virtutum catalogo Humilitas insignitatis vexillo praefulgeret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:8)
ipsumque Dominum judicem [0390B] super istis injuriis appellat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:3)
Tankradus, qui a Baldewino divisus, Mamistrae ad maritima remanserat, cum adauctis sibi viribus de navali exercitu, quem Baldewinus advexerat, castrum puellarum quod vulgariter appellatur de Batesses, obsedit et expugnavit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:1)
Qui ad muros perveniens, traditorem, qui in ipsa nocte constituta in turris fenestra Gallos praestolabatur pervigil, Graeco sermone appellat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION