라틴어 문장 검색

sed si alia per vos ante aut deinde per alios invenitur que fame Dantisque honori non deroget, illam non lentis passibus acceptabo;
(단테 알리기에리, Epistolae 88:2)
quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:18)
Sunt etiam tertii—quos decretalistas vocant—qui, theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et expertes, suis decretalibus—quas profecto venerandas existimo—tota intentione innixi, de illarum prevalentia—credo—sperantes, Imperio derogant. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:18)
quod optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:2)
secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 208:1)
Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, nec alia magis quam Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 16:1)
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 24:1)
at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 3:1)
His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:3)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 23:2)
Invidus, annoso qui famam derogat aevo, Qui vates ad vera vocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:19)
Parvo cum pretio diu liceret, Dum puram cupit adprobare cunctis, Adtraxit prope se manu negantem Et bis terque quaterque basiavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI2)
Quam dum volt nimis adprobare veram Et sanas linit obligatque plantas Inceditque gradu laborioso, - Quantum cura potest et ars doloris!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX2)
sed omnibus quos Mercurius monuerat convenientibus, sola Chelone, irridens et derogans nuptiis, nectens moras adesse contempsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50517)

SEARCH

MENU NAVIGATION