라틴어 문장 검색

Occupat Aprilis Idus cognomine Victor Iuppiter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권435)
Iuppiter illam vindicat et festis gaudet inesse suis, Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit, in medio cursu tempora veris erunt, et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles, signaque dant imbres, exoriturque Canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권615)
"incipis Aprili, transis in tempora Mai:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권97)
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, efficit angustos nec mihi bruma dies, scilicet in nobis rerum natura novata est, cumque meis curis omnia longa facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 104)
CorydonMuscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS28)
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:11)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1110)
Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 79:1)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
"ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle natalem Mais Idibus esse tuum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 517)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV.4)
Ordinatus est autem die VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos VIIII, menses IIII et duos dies;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.8)
Kalendarum Aprilium, dominica.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION