라틴어 문장 검색

itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 16:9)
quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad aratra extrahenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:2)
a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:2)
Si deum, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 74:4)
si deus, cur se contra naturam in terram abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 74:4)
itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tempestates non sunt idoneae);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 1:1)
"cum trepida ante boves dictatorem induit uxor et tua aratra domum lictor tulit:"
(페르시우스, 풍자, satire 153)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:5)
Serpens lacertam forte aversam prenderat;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.1)
Prata inde campique, campi quos non nisi, ingentes boves et fortissima aratra perfringunt:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 10:1)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri, Detractant prensi dum iuga prima boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 210)
Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens - At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION