라틴어 문장 검색

Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.4)
Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Iustus a Brittania discesserint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.1)
Discessere itaque primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:6)
Ut correptus ab apostolo Petro Laurentius Aeodbaldum regem ad Christum conuerterit, qui mox Mellitum et Iustum ad praedicandum i euocauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.1)
Misit etiam Galliam, et reuocauit Mellitum ac Iustum, eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire praecepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:4)
Mellitum uero Lundonienses episcopum recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus seruire gaudentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:7)
CUM uero et Laurentius Mellitum Iustumque secuturus ac Brittaniam esset relicturus, iussit ipsa sibi nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli, de qua frequenter iam diximus, stratum parari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.2)
Ut Mellitus episcopus flammas ardentis suae ciuitatis orando restinxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.1)
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum Februariarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.2)
post quem Mellitus, qui erat Lundoniae episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius ab Augustino suscepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.3)
Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.6)
Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:13)
Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est, cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset desiderium suum, misit eum ad praedicandum uerbum uitae praefatae nationi Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.11)
HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.2)
ne sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo sempor fatigari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION