라틴어 문장 검색

quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans munus omnibus gentibus non ingratum futurum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말36)
Fuficius enim nimirum de his rebus primus instituit edere volumen, item Terentius Varro de novem disciplinis unum de architectura, P. Septimius duo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말50)
itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti volumine incipiam scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장59)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)
in prioribus vero novem de singulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장52)
Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:5)
Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:19)
Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION