라틴어 문장 검색

Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
Attamen in re tam ardua et suspensa, sunt quaedam quae necessario videntur interponenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:3)
Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturae dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:1)
Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:1)
nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:5)
atque hujusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:2)
Atque hoc liquet ex fastigiis montium (nisi sint praealti), ubi nives perpetuo durant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:4)
Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruviae, ipsa fastigia montium nive destituta sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:5)
Nam novas species generare arduum admodum foret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:2)
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)
Periculum enim est, ne per hujusmodi opera artis, quae videntur velut summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil ejus generis fieri posse nisi eadem via qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia majore et praeparatione magis accurata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 308:1)
deinde ponatur horologium illud movens per pondera super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:4)
Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:6)
Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION