라틴어 문장 검색

Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:3)
Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:3)
Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 1:1)
qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter est argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 347:1)
sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 606:1)
nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 432:2)
et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis quos nominasset iubebat an ferrum habuissent, ut, tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 173:1)
neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION