라틴어 문장 검색

Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime appropinquat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 18장2)
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장7)
exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum cohortes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장9)
dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장2)
igitur legionarius frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장3)
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장2)
calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장3)
' simul lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui adlaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장11)
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
tum pactus praedam castrorum dat custodes qui pecuniam calones sarcinas retentarent et qui ipsos levis abeuntis prosequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장5)
habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis armaturae maximum numerum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)
'scitote,' inquit, 'paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, leuis armaturae centum milibus, elephantis trecentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 66장 1:3)
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
murmillonum armaturas recidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION