라틴어 문장 검색

studiis florentem ignobilis oti id est artis poeticae, quam otium ignobile appellavit, nequid de se videretur arrogans dicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5636)
aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior - ita enim loquebantur - dicendo fieri superior posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:3)
Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:2)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Nam neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:2)
Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:9)
Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:11)
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:1)
263M ut Carneadi respondeatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 11:1)
nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor academicis libris ostendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 2:3)
Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia virtute tuae verissimae litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 5:16)
regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 1:6)
cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum sententia Volcaci, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 4 1:2)
in hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION