라틴어 문장 검색

Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장9)
Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장11)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장12)
Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장13)
ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장68)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장14)
Si vero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장24)
In hoc tonderi ad cutem necessarium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장48)
Si vero etiam vehementius dolor crevit, admovendae cervicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장32)
Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장8)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장27)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장11)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
— Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION