라틴어 문장 검색

Intestino tantum sedes inferior est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장88)
Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장89)
si vel ad vessicam vel ad pulmonem vel ad vulvam vel ad grandes venas arteriasve vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장232)
Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장233)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장12)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장14)
Illud videndum est, sicut in aliis locis (1C) posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est (1C). At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장50)
13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장1)
modo intestinum eo inrumpere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장7)
Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod . . . semel et omentum et intestinum habuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장14)
Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장16)
Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장18)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장33)
Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION