라틴어 문장 검색

At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:2)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:4)
Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:3)
Igitur auersum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:2)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
si in summo, specillum protinus recipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:5)
Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:1)
At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:1)
Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:6)
Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:3)
nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 6:4)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:4)
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:2)
Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION