라틴어 문장 검색

nec summa Tonantis iussa nec Arcadiae retinent spiramina virgae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권23)
ceu lubricus alta anguis humo verni blanda ad spiramina solis erigitur liber senio et squalentibus annis exutus laetisque minax interviret herbis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권39)
gemina aera sonant Idaeaque terga et moderata sonum vario spiramine buxus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권112)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus, neque quidquam ut ex ulcere . Aliquando vero, gutture et arteriis (id est, aspera arteria) exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 2:3)
cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3485)
non ignorare te quid 'vena' appelletur et quid 'arteria,' quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:3)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION