라틴어 문장 검색

Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuvenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장24)
Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장28)
Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장72)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장93)
Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장29)
Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장99)
Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장31)
Plurimique sub alterutro curantis error subito moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장4)
Si alterutro modo febre liberaverat, protinus suillam assam et vinum homini dabat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장12)
Fit alterutro loco inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장6)
29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장1)
31 In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisve esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장1)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장21)
tum inducere articulis crocum cum suco papaveris et ovillo lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장29)
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION