라틴어 문장 검색

Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi in minimis, operae consumpserim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 58:3)
Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique expoliri consentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:4)
sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 69:9)
sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:10)
ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:6)
est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:1)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:6)
Ecce etiam per antemnam pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:9)
Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo, Qui pretium operibus maius inveniunt novis, Si marmori ascripserunt Praxitelen suo, Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.2)
Venere artifices laudis ad certamina;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.3)
ut enim de pictore scalptore fictore nisi artifex iudicare, ita nisi sapiens non potest perspicere sapientem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 4:2)
Quo magis te cui vacat hortor, cum in urbem proxime veneris - venias autem ob hoc maturius -, illi te expoliendum limandumque permittas.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 11:2)
'artificem quem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 10:2)
a qua rogo ut artificem quem elegeris ne in melius quidem sinas aberrare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 3:3)
nullus sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa paria, et quasi artificis manu cavata et excisa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION