라틴어 문장 검색

is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장11)
Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장32)
Fines quos statuere debet sana, firmata ac nemini obnoxia societas, spectant ad provisiones, cautiones, congruas normas, vigilantiam normarum adhibitarum, corruptelae repudiationem, efficacem inspectionem effectuum ex productione exstantium, qui non expetuntur, nec non aptam actionem in incerta adventiciaque propulsanda pericula.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:4)
censet enim artis maxume proprium esse creare et gignere, quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi ignem artificiosum magistrum artium reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:3)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)
Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION