라틴어 문장 검색

et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:1)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 184:2)
quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:2)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:5)
ἐγω` δ' ἐσκόπησ' ἀ`ν πρότερον το`ν ἄνδρα εἰ γεγέννηταί τισ ἠ` προσέρραπται. GRANDAVS, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controuersia, num ideo occidi ut adulteros non paterentur?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:2)
Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:11)
ἀλλα` κατα` τῆσ ἐμῆσ. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 17:6)
*προμηθεῦ, νῦν ἔδει ΣΕ πῦρ κλέψαι. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 21:8)
Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:2)
" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:1)
Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 10:1)
Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:12)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION