라틴어 문장 검색

quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 298:1)
etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 261:1)
Etiam tu quoque adsentaris huic?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2115)
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2231)
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem, et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 424)
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 429)
Insectatur omnis domi per aedis, nec quemquam prope ad se sinit adire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 577)
adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3111)
quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi, coepi adsentari:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 217)
Nolo ego te adsentari mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 332)
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3141)
ego quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissimum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 611)

SEARCH

MENU NAVIGATION