라틴어 문장 검색

Pulchre sunt que sibi invicem assimilantur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:28)
vos autem de viro, quo 1 loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 25:2)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)
noctemque diemque adsimulant, maculis internigrantibus albae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권125)
multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 272:1)
sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol59)
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt, consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 146)
nunc Amphitruonem memet, ut occepi semel, esse adsimulabo, atque in horum familiam frustrationem hodie iniciam maxumam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 16)
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 415)
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 224)
Vtrum ego istuc iocon adsimulem an serio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 180)
id periclum adsimilo, Vlixem ut praedicant cognitum ab Helena esse proditum Hecubae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 934)
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo, tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris accurate agatur, docte et diligenter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 146)
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4232)
attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 49)

SEARCH

MENU NAVIGATION