라틴어 문장 검색

In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Assurgit autem arte visenda:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:2)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
Modicus collis assurgit, antiqua cupressu nemorosus et opacus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:1)
Primum est autem suo esse contentum, deinde, quos praecipue scias indigere, sustentantem foventemque orbe quodam socialitatis ambire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 3:1)
Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 244)
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:1)
sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)
vexere corpus subditis cervicibus quidam patres, quos mira libertas viri ambire Christum suaserat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.150)
"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:9)
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:16)
pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:20)
nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION