라틴어 문장 검색

POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].11)
Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:5)
unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:3)
Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:1)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
quae species proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:10)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION