라틴어 문장 검색

tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:8)
nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 64 1:10)
quapropter vos oro atque obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:5)
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus, una in re paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:2)
Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:5)
ut in principiis, quibus ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:2)
Sequaris monentem attentus et pendens, et persuaderi tibi etiam cum persuaserit cupias.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:6)
attentius custodiebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:16)
Quo impensius rogo, ut timori meo cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:1)
Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam tuam, pulchram alioqui et famosam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:1)
Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non e septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicensimam emisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 1:1)
Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum compelleret ad cedendum senatui.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 8:2)
Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 1:1)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque impensius omnes magna gemelliparae venerantur numina divae, utque fit, a facto propiore priora renarrant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION