라틴어 문장 검색

Pro ea accipienda princeps sive respublica mulctae omni renunciet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:7)
Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:2)
Quod ad militiam attinet, antiquis temporibus numerum praecipue curabant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 9:2)
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장31)
Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: " Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장38)
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장37)
Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장21)
Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장26)
Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장36)
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장33)
In sesqualtera vero duorum est differentia, in sesquitertia trium, in sesquiquarta quattuor et deinceps secundum superparticulares formas numerorum, quod ad differentias adtinet, uno tantum crescit adiectio numerum explicans naturalem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 4:2)
Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:15)
Quid autem est quod ad praecipuos uiros de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:15)
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:14)
Atqui uterque potentiae suae renuntiare uoluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION