라틴어 문장 검색

erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
laetantur Amores frenatisque truces avibus per nubila vecti ostentant se quisque deae magnoque tumultu confligunt pronique manus in verbera tendunt atque impune cadunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae66)
attonitae stringebant vulnera Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae84)
sic fluat attonitus Romana per oppida Ganges."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:79)
iam tum canities animi, iam dulce loquendi pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:10)
ipsa truces fetus captivaque ducat ab antris prodigia et caedis sitientem differat arcum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:158)
totum properare per amnem attonitos reges humili cervice videres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:274)
Bastarnae venere truces, venit accola silvae Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:277)
pressis haesere lupatis attoniti meliore polo rursusque verendum in chaos obliquo certant temone reverti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:100)
attonitus stabulo ceu pastor inani, cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum aut populatrices infestavere catervae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:91)
causis fallacibus instat, arguit attonitos se iudice.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:119)
hic cunctis optata quies, hic sola pericli turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem, hic profugis sedes adversaque signa furori, servandis hic castra bonis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:134)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)
inde truces flavo comitantur vertice Galli, quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit et quos nascentes explorat gurgite Rhenus quosque rigat retro pernicior unda Garunnae, Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:55)
sic attonitos ad litora pisces aequoreus populator agit rarosque plagarum contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:222)

SEARCH

MENU NAVIGATION