라틴어 문장 검색

Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:2)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:2)
Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:5)
In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:2)
ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:1)
deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:9)
atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:2)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:2)
At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 3:1)
Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:1)
Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:1)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:4)
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:3)
acus ab exteriore parte oram uulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION