라틴어 문장 검색

et postquam Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos manipularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, vagum ac lascivientem per agros militem sineret, eo usque corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens legionum haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장8)
initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장2)
neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum feminarumque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장3)
tum Hiero pueritiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in Abdagaesis domo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장6)
ea sententia valuit, quia plurima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad pericula erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장8)
id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장3)
accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장5)
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum fore qui indicio praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장8)
sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장5)
in universum aestimanti plus penes peditem roboris;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:1)
De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 1:1)
omnium penes hos initia pugnarum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:2)
plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:4)
scires illum priore biduo non penes rem publicam fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장5)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION