라틴어 문장 검색

Sed etsi plenius scirem vos idonee copulatam amori, quamvis me amorem a vobis non deceret exposcere, amoris scilicet istud inhibente mandato, mihi tamen, ut credo, licitum esset implorare ut ex vestra concessione mihi pro vobis cor bonum liceat habere, et ut vos mea laudabilia facta suscipiendo laudetis, et, si minus provide in aliquo deviavero, secreta me correptione debeatis arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:9)
Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:12)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Nec enim in aliquo praedictus peccavit amator, si suae dominae blasphematores iusta correctione conatus est arguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:3)
Sed huius mulieris improbitas Narbonensis Mengardae dominae taliter dictis arguitur:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:2)
Quod nos ideo fecisse cognoscas, non quod amare tibi vel alicui hominum expedire credamus, sed ne nostram in aliquo valeas arguere tarditatem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 1:3)
diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente cognovimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:2)
Quod autem Deo auctore perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus parare sinistrum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:4)
Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:1)
sed illud et genuinum et authorum permissu impressum.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:2)
Eorum sane haud pauca summa cum voluptate legimus, quibus denuo recudendis praelum Sheldonianum (si ita visum fuisset auctoribus) non sine honore inservisset.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:3)
Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentem:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:17)
Etsi arguatur, etsi laedatur, etsi tradatur flammis, etsi cruci affigatur, omni tempore diligit qui amicus est;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:41)
nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat?
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:3)
Protoplastus Adam salubrius praesumptionis arguisset uxorem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION