라틴어 문장 검색

huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
indictae a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 28:2)
Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장5)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
Triclinia verna et autumnalia ad orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장6)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장7)
Praeterea cum Cl. Flamstedius Cometam, qui Mense Novembri apparuerat, eundem esse cum Cometa mensium subsequentium, literis ad me datis aliquando disputaret, & Trajectoriam quamdam ab orbe hocce Parabolico non longe aberrantem delinearet, visum est loca Cometae in hoc orbe Mense Novembri computare, & cum Observationis conferre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION