라틴어 문장 검색

hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:3)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:2)
eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 99:3)
Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 1:1)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
*τυδείδην δ' οὐκ ἀ`ν γνοίησ ποτέροισι μετείη. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 14:4)
Aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:3)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
*τυδείδην δ' οὐκ ἄν γνοίησ ποτέροισι μετείη. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo dixisset, respondit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.37)
Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 6:2)
Ipse Messala numquam aliter illum ab noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam ut diceret:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 6:9)
quapropter si quis post vos Latiae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi, quamquam, quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intellegunt artes non mirentur artifices, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 4:1)
Proinde enim probarentur sanguinem humanum adpetendo quemadmodum sacrificium respuendo, alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent, et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.1 Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iupiter docuit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 15:1)
Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis, repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas uestra perduxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION