라틴어 문장 검색

Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:6)
licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:2)
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:4)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Itaque regionis uniuersitas in eorum sententiam promta transierat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:8)
ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장8)
Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:3)
Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta moltitudine ordinatur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:10)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION