라틴어 문장 검색

cuius fulta fide mediis dissensibus aulae intemeratorum stabat reverentia fratrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:38)
si non ut ductor ab orbe quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:107)
Non alium certe Romanae clarius arces suscepere ducem, nec cum cedente rediret Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:21)
arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus transtulit et Phrygios genetrix turrita leones;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:88)
Omnes igitur duces notae deterioris Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 2:6)
excubiae, arma, cetera aulae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장12)
divisa namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장11)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)
At postera luce duae praetoriae cohortes armatae templum Genetricis Veneris insedere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장1)
venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae mala, aeque gravia, non aeque excusata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장5)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장2)
cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:2)
adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis uniuersos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 1:2)
Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION