라틴어 문장 검색

Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:2)
M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:2)
atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:1)
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 33:1)
ergo ubi iam Minyas certamque accedere Phineus sentit opem, primas baculo defertur ad undas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 454:1)
saepe illam audivi furtiva voce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6717)
Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et resut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,auriculas citharae collecta sorde dolentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0229)
Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde praeceptum auriculis hoc instillare memento:
(호라티우스의 첫번째 편지, 084)
'demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장21)
' ego verooppono auriculam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장86)
caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:22)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictos ostendere vultus maiorum et stantis in curribus Aemilianos et Curios iam dimidios umerosque minorem Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII2)
"Haec exempla para felicibus, at mea Clotho et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter, o parvi nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona, quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus a tegete et baculo?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX65)
Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas, saeviebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION