라틴어 문장 검색

Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 11:1)
"nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:2)
nos autem ideo prius fulgetras videmus, quam tonitrua audiamus, quia velocior oculorum, quam aurium sensus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4316)
ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 82:2)
Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum corpore animi videre non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 186:2)
ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti cum corpore animi videre non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 186:2)
Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:1)
neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:2)
'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:1)
Oculorum porro et aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 10:2)
cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes, vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 161:1)
ex hoc barbaricis abacta plectris spernit senipedem stilum Thalia, ex quo septipedes videt patronos, felices oculos tuos et aures felicemque libet vocare nasum, cui non allia sordidumque cepe ructant mane novo decem apparatus, quem non ut vetulum patris parentem nutricisque virum die nec orto tot tantique petunt simul Gigantes, quot vix Alcinoi culina ferret.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 3)
Non dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 7:1)
Ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:11)
Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes vagosque per vias omnes cursus, cum alia atque alia parte nova aliqua clades oreretur, non mentibus solum consipere, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION