라틴어 문장 검색

quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 4:8)
non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:12)
sed ego a principio, cum divinare de belli diuturnitate non possem, ita causam egi puerorum in senatu ut te arbitror e matris litteris potuisse cognoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 8:3)
quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando ex petendum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 1:1)
neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 7:4)
nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 3 2:4)
notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 8:1)
nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:4)
sed ea sunt consecuta, ut m agis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non vidisse ea futura nec homines cum essemus, divinare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:1)
'non possum' inquit 'divinare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 2:9)
neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:13)
eam quam nihil accusas damnas - condemnas dixisset qui versum effugere vellet - , bene quam meritam esse autumas dicis male merere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:2)
eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam esse autumas male merere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:5)
iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:6)
Nam si quis talis etiam tituli est appetens, Quo pacto divinabit quidnam omiserim, Ut illud ipsum cupiat famae tradere, Sua cuique cum sit animi cogitatio Colorque proprius?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION