라틴어 문장 검색

Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:4)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
mihi fundat avitum consulibus priscis condita testa merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:2)
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 914)
at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras, mensibus antiquis praeposuitque duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권20)
Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis afflatus avitis et gemino nexas porrigit angue manus, notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권477)
idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita eque deo corpus fies exsangue, deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:4)
Phaedimus infelix et aviti nominis heres Tantalus, ut solito finem imposuere labori, transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:9)
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:2)
Vota pater solvit nomenque inponit avitum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:4)
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, condeturque tuum monumentis corpus avitis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:22)
At nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:2)
vive sine invidia, mollesque inglorius annos exige, amicitias et tibi iunge pares, Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum, nomen ama :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 420)
saepe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 146)
spiritus hic per te patrias exisset in auras, sparsissent lacrimae pectora nostra piae, supremoque die notum spectantia caelum texissent digiti lumina nostra tui, et cinis in tumulo positus iacuisset avito, tactaque nascenti corpus haberet humus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 317)

SEARCH

MENU NAVIGATION