라틴어 문장 검색

Omnes veritates quae creduntur mysterium novae vitae fidei declarant tamquam iter communionis cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:14)
Fides ita confitetur Dei amorem, originem et omnium rerum fulcimentum, quae hoc amore permoveri sinit ut progrediatur ad plenitudinem communionis cum Deo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:6)
In communione solius subiecti, quod est Ecclesia, communi fruimur intuitu.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 92:2)
Etenim, cum fidei unitas sit Ecclesiae unitas, auferre aliquid fidei idem est ac aliquid de veritate communionis detrahere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:5)
fidem corrumpere significat communionem cum Domino corrumpere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:8)
Contemplans communionem Christi cum Patre, tempore etiam summi doloris in cruce (cfr Mc 15,34), christianus discit intuitum ipsius Iesu participare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:13)
inde trahit sucum lentoque umore salutem inlinit, infunditque diem baptismate lota.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3233)
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur, cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt, non facit ergo pares in religione tenenda aëris et caeli communio;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2289)
inluminatum hoc eminus recens piatis fratribus, baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.121)
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae morte Pudicitia gladium Iordanis in undis abluit infectum, sanies cui rore rubenti haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum, expiat ergo aciem fluviali docta lavacro victricem victrix, abolens baptismate labem hostilis iuguli;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 124)
an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:10)
Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota qui praesens est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mater caeca filium retinens.10)
cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum libertatem communionemque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:1)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION