라틴어 문장 검색

Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:9)
Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
41. Transmissio fidei primo loco per Baptismum contingit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:1)
Assertio quaedam sancti Pauli de Baptismo nos commonet res ita non se habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:3)
« Consepulti […] sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,4).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:5)
Per Baptismum in novam constituimur creaturam et filios adoptivos Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:6)
In Baptismo homo accipit etiam doctrinam profitendam et formam specificam vitae qua integra eius persona implicatur et ad bonum revocatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:8)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
42. Quaenam sunt elementa Baptismi quae nos in hanc novam « formam doctrinae » inducunt?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:1)
Tali modo apparet sensus actionis quae in Baptismo impletur, nempe immersio in aquam:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:8)
sic enim omnes nostras relationes mutat, nostram specificam condicionem in mundo atque in universo, eas aperiens ad ipsam eius vitam communionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:13)
Iter est praeparationis ad Baptismum, ad totam exsistentiam in Christo transformandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:15)
E contra, in fidei confessione omnis vita iter ingreditur ad plenam communionem cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:3)
Homo credens affirmat itaque centrum exsistentiae, altissimum omnium rerum secretum divinam esse communionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:8)
Ille quidem verba symboli Credo in veritate proferre nequit, quin hac de causa non transformetur, quin immittatur in historiam amoris qui eum amplectitur, qui eius extendit exsistentiam eumque participem efficit ingentis communionis, ultimi subiecti Credo pronuntiantis, videlicet Ecclesiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION