라틴어 문장 검색

Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV.4)
Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:3)
ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 644:1)
Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricae et praecipue earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 479:1)
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 125:1)
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 130)
Quid tu per barbaricas urbes iuras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2169)
sed lepide nitideque volo, nil moror barbarico bliteo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 677)
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장30)
item tecta, recidentes ad extremos transtra, traiciunt gradatim contrahentes, et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장14)
ope barbarica crimen Antonii, quod ope barbarica Romanus pugnet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6852)

SEARCH

MENU NAVIGATION