라틴어 문장 검색

Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:14)
Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore nisi qui pariter deus esset quasi munusculum dabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:15)
Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas quod ab omni rerum natura peteretur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:16)
Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto uiam tibi quae te domum reuehat ostendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:12)
— Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:12)
sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:27)
Sed beatitudinem esse id ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:4)
Cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:15)
Sic enim clarius testatiusque sapientiae tractatur officium, cum in contingentes populos regentium quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer, nex ceteraque legalium tormenta poenarum perniciosis potius ciuibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:5)
Qui modus cum in ipsa diuinae intellegentiae puritate conspicitur, prouidentia nominatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:4)
Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:1)
Intellegentiae uero celsior oculus exsistit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:4)
sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:9)
Ratio uero humani tantum generis est sicut intellegentia sola diuini:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:5)
Simile est quod humana ratio diuinam intellegentiam futura nisi ut ipsa cognoscit non putat intueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION