라틴어 문장 검색

iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:2)
Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 11:1)
Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)
Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:2)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
"Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:19)
"Proeliare,"
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:2)
"Et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga vortam."
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:4)
Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna triumlatronum in vicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:3)
"Dirigitur proeliaris acies:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:17)
"Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem me tuis."
(아풀레이우스, 변신, 5권234)
nec quicquam praeter I unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris.
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:9)
At illam quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:6)
ortus ex militibus proeliandi gnaris;
(ARCHIPOETA, IV70)
Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 4 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION