-
lacerosque crines excipe et plenus mei occurre patri;
- (세네카, Troades 823:1)
-
caesis cum milibus illum Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis traxit in Epirum qui Chaonas atque Molossos, qui Thracum Macetumque manus per litora vestra sparserat et cuius vires Oenotria pallens ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
-
"sum tota in principe, tota principis, et fio lacerum de Caesare regnum, quae quondam regina fui;"
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
-
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
-
caeduntur robora classi, silva minor remis, ferrum lassatur in usus innumeros, quod rostra liget, quod muniat arma, belligeros quod frenet equos, quod mille catenis squalentes nectat tunicas, quod sanguine fumet vulneraque alta bibat, quod conspirante veneno impellat mortes;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권177)
-
"- ductoribus omnes belligerum ceu numen amant, dic ocius aut cur serta comis et multus honos?"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권201)
-
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, illinc belligeri sublimis regia Pauli, terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.12)
-
"primusque insigne tributum ipse palam lacera poscebat Regulus umbra, non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici53)
-
silvis haec fluminibusque sequentis nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat, iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris7)
-
duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum, blando qua mersa veneno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri36)
-
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum51)
-
Haec amnis pariterque se levarat ingenti plaga marmorata dorso, huius ianua prosperumque limen arcus, belligeris ducis tropaeis et totis Ligurum nitens metallis, quantus nubila qui coronat imbri.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana22)
-
"ibis qua vagus Hercules et Euhan ultra sidera flammeumque solem et Nili caput et nives Atlantis, et laudum cumulo beatus omni scandes belliger abnuesque currus;"
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana47)
-
"propriis tu pulcher in armis ipse canenda geres parvoque exempla parabis magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus poscit avus praestatque domi novisse triumphos, surge, agedum, iuvenemque, puer, deprende parentem, stemmate materno felix, virtute paterna."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum25)
-
cedet tibi gloria fidi Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae Priamiden caeso solacia traxit amico.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum39)