라틴어 문장 검색

nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 112:4)
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
),refutatur libro altero (33 13sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)232)
),refutatur libro quarto (12031 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)475)
Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli, inquit Accius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:4)
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:1)
iubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:1)
deinde contraria refutare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:5)
nam ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:1)
" Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:1)
vel quod frangit adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:6)
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:4)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION