라틴어 문장 검색

Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:32)
Petiturus sum enim ut rursus vaces sermoni quem apud municipes meos habui bibliothecam dedicaturus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 2:3)
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 3:2)
Proinde, sive epigrammata sive idyllia sive eclogas sive, ut multi, poematia seu quod aliud vocare malueris, licebit voces;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
Incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:4)
Ipse in re praesenti fui et vidi tuam quoque statuam in bibliotheca positam, id autem in quo dicuntur sepulti filius et uxor Dionis in area collocatum, quae porticibus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 7:1)
plurima litterulis signata sepulcra loquuntur martyris aut nomen aut epigramma aliquod, sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas marmora, quae solum significant numerum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.3)
erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 168:3)
nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 92:1)
sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 58:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION