라틴어 문장 검색

Porta manet templi, Speciosam quam vocitarunt, egregium Solomonis opus;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PORTA SPECIOSA1)
Caesaraugustam vocitamus urbem res cui tanta est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.2)
quia tam gaias esse vocitatas quam gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 294:4)
propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:2)
sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 58:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:2)
Quo in- numerabiles libros et bybliothecas, quarum dominus vix tota vita indices perlegit ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:2)
iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:2)
ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:8)
Ianus forte suas bifrons Kalendas anni tempora circinante Phoebo sumendas referebat ad curules, mos est Caesaris hic, die bis uno (privatos vocitant) parare ludos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium68)
et te bybliotheca qua paterna est, qualis nec tetrici fuit Philagri, admitti faciet Probus probatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum32)
quique etiam pari contrarietate fata, quia non parcerent, Parcas vocitavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 1:6)
a parte vestibuli longitudo tecta intrinsecus patet mediis non interpellata parietibus, quae, quia nihil ipsa prospectat, etsi non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi iure vocitabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:2)
unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION