라틴어 문장 검색

Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:3)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
uritur, ut celeres urunt altaria flammae, nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1213)
ea enim quae in altaria funduntur 'altaria' dici voluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1742)
altaria superorum et 'arae' sunt et 'altaria', inferorum tantum 'arae';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5153)
paterisque altaria libant Probus 'altaria' id est 'in altaria' dicit, et 'pateris' pro 'ex pateris'. aut vinum 'altaria' intellegamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1741)
P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION