라틴어 문장 검색

deinde rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:4)
Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 58:1)
at rursus, quae varia subacta sunt, continuo triennio sterilitate adficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 5:5)
ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 4:2)
Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:4)
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:1)
Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 15:2)
simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:2)
et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:6)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
certaminibus autem expleto triennio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:5)
ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:3)
Fracta crura non plus quam bidui, aut summum tridui dolorem afferunt, et spem tollunt evagandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:5)
Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장1)
biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION