라틴어 문장 검색

eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 188:1)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se submoveri haud sinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 127:1)
ibi rixam natam esse, fratremque suum maiorem natu, necdum ex morbo satis validum, pugno ictum ab Caesone cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 149:1)
hinc atrox rixa oritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:1)
haec cum foedis certaminibus agerentur - nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant, - nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 283:1)
quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:3)
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 491)
nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, ubi alter alterum bilingui manifesto inter se prehendunt, ubi mammam mammicula opprimit aut, si lubet, corpora conduplicantur, manu candida cantharum dulciferum propinat amicissima amico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 115)
quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 36)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)

SEARCH

MENU NAVIGATION