-
reluxit bene ad brevitatem ignis retulit, qui tantum fulgorem brevi ediderat.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3001)
-
sane summa brevitate rem elocutus est.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7543)
-
nam ut in ultima sit, latinitas vetat, ut in paenultima non sit, brevitatis efficit ratio.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 144)
-
et mira brevitate sensus versus huius expli- catus est.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 82)
-
nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr12)
-
potest et 'mox' ad vitae humanae brevitatem referri:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 246)
-
illud quoque sciendum est, in his libris non esse obscuritatem in quaestionibus sicut in Aeneide, nisi in paucis admodum locis;
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4328)
-
ut autem universa non diceret, rusticarum personarum habuit considerationem et ipsius operis est brevitate constrictus.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2299)
-
qua re et suam verecunde extenuat possibilitatem, et Maecenatis auribus ex sui carminis brevitate blanditur.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 414)
-
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
-
unde legendum est 'et quisquis color', quod nec obscuritatem adfert nec fidem derogat lectioni.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2566)
-
spatiis iniqvis angustis, ut "spatioque subit Serge- stus iniquo". et dicit se carminis brevitate constrictum hortos plenius non posse describere.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1471)
-
"nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque omnium vera declarat ipsius pravae religionis obscuritas."
- (미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:2)
-
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)
-
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)